- NODUS Magicus
- NODUS Magicusseu Defixio dicitur, quum quis aliquo in actu, vi Magicae artis, prohibetur facere quod vult, autimpeditur a functione aliqua naturali, sive id fiat modô aliquô adhibitô aut ligaturâ, sive simplicium herbarum aut verborum potestate, sive aliô aliquô modô. Graecis πῆξις, item ἀνάγκη: quipte, qui ἀναγκάζεται, haud magis suae spontis est, aut arhitriô suô utitur, quam si defixus aut vinculis constrictus esset. Πηκτὸν ἀνάγκην dixit Orpheus hanc πῆξιν, seu Magicum hunc καταδεσμὸν. Paulus Sententiar. l. 5. c. 23. Qui sacra impia nocturnave, ut quem abcantarent, defigerent, obligarent, fecerint, etc. Inprimis autem Nodus Magicus, sortilegium id est, quô in Nuptiis suis aliqui prohibentur officium facere virile, qua de re vide hic infra, ubi de Nodo Veneris. Quibus vero modis Nodi Magici fiebant, iisdem iterum solvebantur, cantibus scil. herbisque; quae duo praecipue nominant Poetae. Unde Sortilegium Gallis Chorme, i. e. carmen; et carminibus devovere aliquem ac defigere charmer, quasi carminare etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1088. et supra in voce Defixio, adde Plin. l. 28. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.